1Verba Lamuelis regis Massa, quae erudivit eum mater eius.
2Quid, fili mi? Quid, fili uteri mei?Quid, fili votorum meorum?
3Ne dederis mulieribus substantiam tuamet vias tuas illis, quae delent reges.
4Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere vinum,nec magistratus desiderare siceram,
5ne forte bibant et obliviscantur iudiciorumet mutent causam omnium filiorum pauperis.
6Date siceram pereuntiet vinum his, qui amaro sunt animo:
7bibat et obliviscatur egestatis suaeet doloris sui non recordetur amplius.
8Aperi os tuum pro mutoet causis omnium filiorum, qui pereunt;
9aperi os tuum, decerne, quod iustum est,et iudica inopem et pauperem.