GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Provérbios 9

1Sapientia aedificavit sibi domum,excidit columnas septem;

2immolavit victimas suas, miscuit vinumet proposuit mensam suam.

3Misit ancillas suas, ut vocarentad arcem et ad excelsa civitatis:

4" Si quis est parvulus, veniat ad me ".Et vecordi locuta est:

5" Venite, comedite panem meumet bibite vinum, quod miscui vobis;

6relinquite infantiam et viviteet ambulate per vias prudentiae ".

7Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit;et, qui arguit impium, sibi maculam generat.

8Noli arguere derisorem, ne oderit te;argue sapientem, et diliget te.

9Da sapienti, et sapientior fiet;doce iustum, et addet doctrinam.

10Principium sapientiae timor Domini,et scientia Sancti est prudentia.

11Per me enim multiplicabuntur dies tui,et addentur tibi anni vitae.

12Si sapiens fueris, tibimetipsi eris;si autem illusor, solus portabis malum.

13Mulier stulta est clamosa,fatua et nihil sciens;

14sedit in foribus domus suaesuper sellam in excelsis urbis,

15ut vocaret transeuntes per viamet pergentes itinere suo:

16" Qui est parvulus, declinet ad me ".Et vecordi locuta est:

17" Aquae furtivae dulciores sunt,et panis in abscondito suavior ".

18Et ignoravit quod ibi sint umbrae,et in profundis inferni convivae eius.