13Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc, ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.
14Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum.
15Itaque, quod in me est, promptus sum et vobis, qui Romae estis, evangelizare.