13Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem; ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus, ut conciperet et pareret filium.
14Dixeruntque mulieres ad Noemi: " Benedictus Dominus, qui non est passus, ut deficeret tibi hodie, qui redimit familiam tuam, et vocetur nomen eius in Israel
15et consoletur animam tuam et enutriat senectutem; de nuru enim tua natus est, quae te diligit et multo tibi est melior quam septem filii ".
16Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et gerulae officio fungebatur.
17Vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes: " Natus est filius Noemi! ", vocaverunt nomen eius Obed. Hic est pater Isai patris David.
18Hae sunt generationes Phares: Phares genuit Esrom,
19Esrom genuit Aram, Aram genuit Aminadab,
20Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon,
21Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,
22Obed genuit Iesse, Iesse genuit David.