GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Salmos 2

1Quare fremuerunt gentes,et populi meditati sunt inania?

2Astiterunt reges terrae,et principes convenerunt in unumadversus Dominum et adversus christum eius:

3" Dirumpamus vincula eorumet proiciamus a nobis iugum ipsorum! ".

4Qui habitat in caelis, irridebit eos,Dominus subsannabit eos.

5Tunc loquetur ad eos in ira suaet in furore suo conturbabit eos:

6" Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum! ".

7Praedicabo decretum eius.Dominus dixit ad me: " Filius meus es tu;ego hodie genui te.

8Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuamet possessionem tuam terminos terrae.

9Reges eos in virga ferreaet tamquam vas figuli confringes eos ".

10Et nunc, reges, intellegite;erudimini, qui iudicatis terram.

11Servite Domino in timoreet exsultate ei cum tremore.

12Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur,et pereatis de via,cum exarserit in brevi ira eius.Beati omnes, qui confidunt in eo.