1nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
2et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari
3et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
4et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus
5sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto
6haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt
7neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere
8neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia
9neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt
10neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore
11haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt
12itaque qui se existimat stare videat ne cadat