GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

1 Coríntios 12

1de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres

2scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes

3ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto

4divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus

5et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus

6et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus

7unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem

8alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum

9alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu

10alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum

11haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult

12sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus

13etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus

14nam et corpus non est unum membrum sed multa

15si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore

16et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore

17si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus

18nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit

19quod si essent omnia unum membrum ubi corpus

20nunc autem multa quidem membra unum autem corpus

21non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii

22sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt

23et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent

24honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem

25ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra

26et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra

27vos autem estis corpus Christi et membra de membro

28et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum

29numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores

30numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur

31aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro