GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

1 Coríntios 2

1et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi

2non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum

3et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos

4et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis

5ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei

6sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur

7sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram

8quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent

9sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum

10nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei

11quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei

12nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis

13quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes

14animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur

15spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur

16quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus