1 Coríntios 8
1de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat
2si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire
3si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo
4de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus
5nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi
6nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum
7sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur
8esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus
9videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus
10si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta
11et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est
12sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis
13quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem