GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

1 Crônicas 14

1misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum

2cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel

3accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias

4et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon

5Iebar et Helisu et Eliphaleth

6Noga quoque et Napheg et Iaphiae

7Elisama et Baliada et Eliphaleth

8audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis

9porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim

10consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua

11cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim

12dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri

13alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle

14consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum

15cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim

16fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera

17divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes