GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

1 Crônicas 18

1factum est autem post haec ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim

2percuteretque Moab et fierent Moabitae servi David offerentes ei munera

3eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten

4cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi

5supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium praeberet Adadezer regi Suba sed et huius percussit David viginti duo milia virorum

6et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat

7tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem

8necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea

9quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba

10misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer

11sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech

12Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum decem et octo milia

13et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat

14regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo

15porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum et Iosaphat filius Ahilud a commentariis

16Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba

17Banaias vero filius Ioiada super legiones Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis