3filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum
4Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque
5filii autem Phares Esrom et Hamul
6filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque
7filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis
8filii Ethan Azarias
9filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi
10porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda
11Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez
12Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai
13Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa
14quartum Nathanahel quintum Raddai
15sextum Asom septimum David