GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

1 Crônicas 23

1igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel

2et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas

3numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum

4ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex milia

5porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum

6et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari

7Gersom Leedan et Semei

8filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres

9filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan

10porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei quattuor

11erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt

12filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor

13filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum

14Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi

15filii Mosi Gersom et Eliezer

16filii Gersom Subuhel primus

17fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis

18filii Isaar Salumith primus

19filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus

20filii Ozihel Micha primus Iesia secundus

21filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Cis

22mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum

23filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres

24hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra

25dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum

26nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum

27iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra

28et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini

29sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram

30Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam

31tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino

32et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini