GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

1 Crônicas 26

1divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph

2filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus

3Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus

4filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus

5Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus

6Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi

7filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias

8omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom

9porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo

10de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem

11Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim

12hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini

13missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum

14cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis

15Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium

16Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam

17ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini

18in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas

19hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari

20porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum

21filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli

22filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini

23Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus

24Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris

25fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith

26ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus

27de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini

28haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius

29Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos

30porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis

31Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad

32fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis