GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

1 Crônicas 27

1filii autem Israhel secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli praeerant

2primae turmae in primo mense Isboam praeerat filius Zabdihel et sub eo viginti quattuor milia

3de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo

4secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium

5dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdos et in divisione sua viginti quattuor milia

6ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius

7quartus mense quarto Asahel frater Ioab et Zabadias filius eius post eum et in turma eius viginti quattuor milia

8quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites et in turma eius viginti quattuor milia

9sextus mense sexto Hira filius Acces Thecuites et in turma eius viginti quattuor milia

10septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia

11octavus mense octavo Sobochai Asothites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia

12nonus mense nono Abiezer Anathothites de filiis Iemini et in turma eius viginti quattuor milia

13decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia

14undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia

15duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe Gothonihel et in turma eius viginti quattuor milia

16porro tribubus praeerant Israhel Rubenitis dux Eliezer filius Zechri Symeonitis dux Saphatias filius Macha

17Levitis Asabias filius Camuhel Aaronitis Sadoc

18Iuda Heliu frater David Isachar Amri filius Michahel

19Zabulonitis Iesmaias filius Abdiae Nepthalitibus Ierimoth filius Ozihel

20filiis Ephraim Osee filius Ozaziu dimidio tribus Manasse Iohel filius Phadiae

21et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zacchariae Beniamin autem Iasihel filius Abner

22Dan vero Ezrihel filius Hieroam hii principes filiorum Israhel

23noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israhel quasi stellas caeli

24Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David

25super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae

26operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram praeerat Ezri filius Chelub

27vinearumque cultoribus Semeias Ramathites cellis autem vinariis Zabdias Aphonites

28nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus Balanan Gaderites super apothecas autem olei Ioas

29porro armentis quae pascebantur in Sarona praepositus fuit Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli

30super camelos vero Ubil Ismahelites et super asinos Iadias Meronathites

31super oves quoque Iaziz Agarenus omnes hii principes substantiae regis David

32Ionathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus ipse et Iaihel filius Achamoni erant cum filiis regis

33Ahitophel etiam consiliarius regis et Husi Arachites amicus regis

34post Ahitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar princeps autem exercitus regis erat Ioab