GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

1 Crônicas 3

1David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide

2tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith

3quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua

4sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem

5porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel

6Iebaar quoque et Elisama

7et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie

8necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem

9omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar

10filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat

11pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas

12et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham

13procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses

14sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae

15filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum

16de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias

17filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel

18Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia

19de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum

20Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque

21filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia

22filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero

23filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres

24filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem