1 Crônicas 6
1filii Levi Gersom Caath Merari
2filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel
3filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar
4Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue
5Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi
6Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth
7porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob
8Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas
9Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Iohanan
10Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem
11genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob
12Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum
13Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam
14Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit Iosedec
15porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor
16filii ergo Levi Gersom Caath et Merari
17et haec nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei
18filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel
19filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes Levi secundum familias eorum
20Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma filius eius
21Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius eius Iethrai filius eius
22filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir filius eius
23Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius
24Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias filius eius Saul filius eius
25filii Helcana Amasai et Ahimoth
26Helcana filii Helcana Sophai filius eius Naath filius eius
27Heliab filius eius Hieroam filius eius Helcana filius eius
28filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia
29filii autem Merari Mooli Lobeni filius eius Semei filius eius Oza filius eius
30Samaa filius eius Aggia filius eius Asaia filius eius
31isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca
32et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio
33hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel
34filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou
35filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai
36filii Helcana filii Iohel filii Azariae filii Sophoniae
37filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core
38filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel
39et fratres eius Asaph qui stabat a dextris eius Asaph filius Barachiae filii Samaa
40filii Michahel filii Basiae filii Melchiae
41filii Athnai filii Zara filii Adaia
42filii Ethan filii Zamma filii Semei
43filii Ieth filii Gersom filii Levi
44filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch
45filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae
46filii Amasai filii Bonni filii Somer
47filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi
48fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini
49Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei
50hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius Finees filius eius Abisue filius eius
51Bocci filius eius Ozi filius eius Zaraia filius eius
52Meraioth filius eius Amaria filius eius Ahitob filius eius
53Sadoc filius eius Achimaas filius eius
54et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat
55dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius per circuitum
56agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne
57porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana eius
58Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis
59Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum
60de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas
61filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem
62porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim
63filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim
64dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum
65dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis
66et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim
67dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis
68Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter
69necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum
70porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius Balaam et suburbana eius his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant
71filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis
72de tribu Isachar Cedes et suburbana eius et Dabereth cum suburbanis suis
73Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis
74de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter
75Acac quoque et suburbana eius et Roob cum suburbanis suis
76porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius
77filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis
78trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis
79Cademoth quoque et suburbana eius et Miphaath cum suburbanis suis
80necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et Manaim cum suburbanis suis
81sed et Esbon cum suburbanis eius et Iezer cum suburbanis suis