GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

1 Crônicas 7

1porro filii Isachar Thola et Phua Iasub et Samaron quattuor

2filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti

3filii Ozi Iezraia de quo nati sunt Michahel et Obadia et Iohel et Iesia quinque omnes principes

4cumque eis per familias et populos suos accincti ad proelium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios

5fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt

6Beniamin Bale et Bochor et Iadihel tres

7filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor

8porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor

9numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti

10porro filii Iadihel Balan filii autem Balan Hieus et Beniamin et Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar

11omnes hii filii Iadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes

12Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim filii Aer

13filii autem Nepthali Iasihel et Guni et Asar et Sellum filii Balaa

14porro filius Manasse Esrihel concubinaque eius syra peperit Machir patrem Galaad

15Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad nataeque sunt Salphaad filiae

16et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem

17filius autem Ulam Badan hii sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse

18soror autem eius Regina peperit virum Decorum et Abiezer et Moola

19erant autem filii Semida Ahin et Sechem et Leci et Aniam

20filii autem Ephraim Suthala Bareth filius eius Thaath filius eius Elada filius eius Thaath filius eius et huius filius Zabad

21et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut invaderent possessiones eorum

22luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres eius ut consolarentur eum

23ingressusque est ad uxorem suam quae concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus eius ortus esset

24filia autem eius fuit Sara quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara

25porro filius eius Rapha et Reseph et Thale de quo natus est Thaan

26qui genuit Laadan huius quoque filius Ammiud genuit Elisama

27de quo ortus est Nun qui habuit filium Iosue

28possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius

29iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach et filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in his habitaverunt filii Ioseph filii Israhel

30filii Aser Iomna et Iesua et Isui et Baria et Sara soror eorum

31filii autem Baria Heber et Melchihel ipse est pater Barzaith

32Heber autem genuit Iephlat et Somer et Otham et Suaa sororem eorum

33filii Iephlat Phosech et Chamaal et Asoth hii filii Iephlat

34porro filii Somer Ahi et Roaga et Iaba et Aram

35filii autem Helem fratris eius Supha et Iemna et Selles et Amal

36filii Supha Sue Arnaphed et Sual et Beri et Iamra

37Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Bera

38filii Iether Iephonne et Phaspha et Ara

39filii autem Olla Aree et Anihel et Resia

40omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum viginti sex milia