3benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis
4in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in caelis in vobis
5qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo
6in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibus
7ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi
8quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata
9reportantes finem fidei vestrae salutem animarum