1 Pedro 3
1similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant
2considerantes in timore castam conversationem vestram
3quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus
4sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples
5sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris
6sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem
7viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae
8in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles
9non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis
10qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum
11declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam
12quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala
13et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis
14sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini
15Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe
16sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem
17melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes
18quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu
19in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit
20qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam
21quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi
22qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus