1 Pedro 4
1Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis
2ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis
3sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus
4in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes
5qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos
6propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu
7omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus
8ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum
9hospitales invicem sine murmuratione
10unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei
11si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen
12carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat
13sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes
14si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit
15nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor
16si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine
17quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio
18et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit
19itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis