1 Reis 4
1erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel
2et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos
3Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud a commentariis
4Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotes
5Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis
6et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa
7habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant
8et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim
9Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan
10Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher
11Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem
12Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan
13Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas
14Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim
15Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio
16Baana filius Usi in Aser et in Balod
17Iosaphat filius Pharue in Isachar
18Semei filius Hela in Beniamin
19Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra
20Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes
21Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius
22erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae
23decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium
24ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu
25habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis
26et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestrium
27nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo
28hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi
29dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris
30et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum
31et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum
32locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina eius quinque et mille
33et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus
34et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius