9surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini
10cum esset amaro animo oravit Dominum flens largiter
11et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super caput eius
12factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Heli observaret os eius
13porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius movebantur et vox penitus non audiebatur aestimavit igitur eam Heli temulentam
14dixitque ei usquequo ebria eris digere paulisper vinum quo mades