3haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra
4ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore
5non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum
6ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus
7non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione