1obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
2pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
3hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
4qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire