8volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione
9similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa
10sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
11mulier in silentio discat cum omni subiectione
12docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio
13Adam enim primus formatus est deinde Eva
14et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit
15salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate