GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

1 Timóteo 4

1Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum

2in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam

3prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem

4quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur

5sanctificatur enim per verbum Dei et orationem

6haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es

7ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem

8nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae

9fidelis sermo et omni acceptione dignus

10in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium

11praecipe haec et doce

12nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate

13dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae

14noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii

15haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus

16adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt