GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

1 Timóteo 5

1seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres

2anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate

3viduas honora quae vere viduae sunt

4si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo

5quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die

6nam quae in deliciis est vivens mortua est

7et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint

8si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior

9vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor

10in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est

11adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt

12habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt

13simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet

14volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia

15iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan

16si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat

17qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina

18dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua

19adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus

20peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant

21testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando

22manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi

23noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates

24quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur

25similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt