GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

2 Coríntios 10

1ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis

2rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus

3in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus

4nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes

5et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi

6et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia

7quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos

8nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam

9ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas

10quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis

11hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto

12non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis

13nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos

14non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi

15non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam

16etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari

17qui autem gloriatur in Domino glorietur

18non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat