1duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem
2fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israhel
3et conversus instauravit excelsa quae demolitus fuerat Ezechias pater eius construxitque aras Baalim et fecit lucos et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam
4aedificavit quoque altaria in domo Domini de qua dixerat Dominus in Hierusalem erit nomen meum in aeternum
5aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini
6transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum
7sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius dicens in domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum
8et movere non faciam pedem Israhel de terra quam tradidi patribus eorum ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis cunctamque legem et caerimonias atque iudicia per manum Mosi
9igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Hierusalem ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israhel