3hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes
4dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae
5latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo
6per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit
7caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum
8unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus
9non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti
10adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur
11cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus
12expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent
13novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat