1factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon et regnaret Anon filius eius pro eo
2dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater eius mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon