2 Samuel 22
1locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul
2et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus
3Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me
4laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me
6funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
7in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius
8commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
9ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo
10et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
11et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti
12posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum
13prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis
14tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam
15misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos
16et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius
17misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis
18liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant
19praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
20et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
21retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi
22quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
23omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
24et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea
25et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum
26cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus
27cum electo electus eris et cum perverso perverteris
28et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis
29quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas
30in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum
31Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
32quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
33Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam
34coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me
35docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
36dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me
37dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
38persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos
39consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis
40accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
41inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos
42clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
43delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam
44salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi
45filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi
46filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis
47vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae
48Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me
49qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me
50propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo
51magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum