1factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis
2dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium
3dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade fac quia Dominus tecum est