1rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum
2ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini
3ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis
4qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus
5non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis
6et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore
7nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat
8et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui
9eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
10et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
11ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio
12ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati