5carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos
6qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae quos bene facies deducens digne Deo
7pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus
8nos ergo debemus suscipere huiusmodi ut cooperatores simus veritatis