34aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus
35sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi
36verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus
37vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes
38Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo
39et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno
40hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri
41non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis
42et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum
43huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum
44adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum
45et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est
46audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum
47tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos
48et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus