GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Atos 15

1et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri

2facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione

3illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus

4cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis

5surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi

6conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc

7cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere

8et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis

9et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum

10nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus

11sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi

12tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos

13et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me

14Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo

15et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est

16post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud

17ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec

18notum a saeculo est Domino opus suum

19propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum

20sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine

21Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur

22tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus

23scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem

24quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus

25placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo

26hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi

27misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem

28visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario

29ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete

30illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam

31quam cum legissent gavisi sunt super consolatione

32Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt

33facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos

35Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini

36post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant

37Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus

38Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum

39facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum

40Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus

41perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias