19videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes
20et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei
21et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani
22et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi
23et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos
24qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno