35et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos
36nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace
37Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant
38et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent
39et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem
40exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt