24Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat
25nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia
26fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum
27quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum
28in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus