30propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
31providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem
32hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
33dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
34non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
35donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
36certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis