7in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem
8erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati
9sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus
10ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
11ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est
12adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime