GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Atos 22

1viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem

2cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium

3et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie

4qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres

5sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur

6factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa

7et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris

8ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris

9et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum

10et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere

11et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum

12Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis

13veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum

14at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius

15quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti

16et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius

17factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis

18et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me

19et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te

20et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum

21et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te

22audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere

23vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem

24iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei

25et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare

26quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est

27accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam

28et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum

29protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum

30postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos