16cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite
17post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum
18qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me
19contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare
20propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum
21at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum
22rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur
23cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam
24et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant
25cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros
26dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis
27incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos
28notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient
30mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum
31praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione