18cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam
19dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum
20pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri
21non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo
22paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
23in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse
24respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis