5Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum
6intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat
7multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt
8factum est ergo magnum gaudium in illa civitate