9vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum
10cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna
11adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos
12cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres
13tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur