Colossenses 3
1igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens
2quae sursum sunt sapite non quae supra terram
3mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo
4cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria
5mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus
6propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis
7in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis
8nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro
9nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius
10et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum
11ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus
12induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam
13subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos
14super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis
15et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote
16verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo
17omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum
18mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino
19viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas
20filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino
21patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant
22servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum
23quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus
24scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite
25qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio