19tunc Daniheli per visionem nocte mysterium revelatum est et Danihel benedixit Deo caeli
20et locutus ait sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in saeculum quia sapientia et fortitudo eius sunt
21et ipse mutat tempora et aetates transfert regna atque constituit dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam
22ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta et lux cum eo est
23tibi Deus patrum meorum confiteor teque laudo quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te quia sermonem regis aperuisti nobis